Библия » Новая Вульгата Новая Вульгата

III Joannis 1 III Joannis 1 глава

1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. 
3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules. 
4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, 
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; 
7 pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. 
8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. 
10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.
11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi; 
14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Epistula III Joannis, 1 глава. Новая Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

III Joannis 1 глава в переводах:
  1. Клементиновская Вульгата
  2. Новая Вульгата
III Joannis 1 глава, комментарии:
  1. Новой Женевской Библии
  2. Толкование Мэтью Генри
  3. Комментарии МакДональда
  4. Толковая Библия Лопухина
  5. Комментарии Баркли
  6. Толкование Феофилакта Болгарского
  7. Новый Библейский Комментарий
  8. Лингвистический. Роджерс
  9. Комментарии Давида Стерна
  10. Библия говорит сегодня
  11. Комментарии Скоуфилда


2007–2024. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.