1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia.
2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.
3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,
5 sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”.
6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.
7 Framea, suscitare super pastorem meum
et super virum cohaerentem mihi,
dicit Dominus exercituum.
Percute pastorem, et dispergentur oves,
et convertam manum meam contra parvulos.
8 Et erit in omni terra,
dicit Dominus:
partes duae in ea dispergentur et deficient,
et tertia pars relinquetur in ea;
9 et ducam tertiam partem per ignem
et purgabo eos, sicut purgatur argentum,
et probabo eos, sicut probatur aurum:
ipse vocabit nomen meum,
et ego exaudiam eum.
Dicam: Populus meus est ille;
et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Zachariae, 13 глава. Новая Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОЖЕРТВОВАТЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.