et figam gradum super munitionem :
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi,
et quid respondeam ad arguentem me.
ut percurrat qui legerit eum.
et apparebit in finem, et non mentietur :
si moram fecerit, exspecta illum,
quia veniens veniet, et non tardabit.
justus autem in fide sua vivet.
sic erit vir superbus, et non decorabitur :
qui dilatavit quasi infernus animam suam,
et ipse quasi mors, et non adimpletur :
et congregabit ad se omnes gentes,
et coacervabit ad se omnes populos.
et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur :
Væ ei qui multiplicat non sua ?
usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
et suscitabuntur lacerantes te,
et eris in rapinam eis ?
spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis,
propter sanguinem hominis,
et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea.
ut sit in excelso nidus ejus,
et liberari se putat de manu mali !
concidisti populos multos,
et peccavit anima tua.
et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
et præparat urbem in iniquitate !
laborabunt enim populi in multo igne,
et gentes in vacuum, et deficient.
quasi aquæ operientes mare.
et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
bibe tu quoque, et consopire.
Circumdabit te calix dexteræ Domini,
et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
et vastitas animalium deterrebit eos
de sanguinibus hominum,
et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
conflatile, et imaginem falsam ?
quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Surge, lapidi tacenti !
Numquid ipse docere poterit ?
ecce iste coopertus est auro et argento,
et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
sileat a facie ejus omnis terra !