1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus.

Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
9 cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Petri I, 5 глава. Клементиновская Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Библии
  1. Клементиновская Вульгата
  2. Новая Вульгата
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Толкование Феофилакта Болгарского
  12. Новый Библейский Комментарий
  13. Лингвистический. Роджерс
  14. Комментарии Давида Стерна
  15. Ветхий Завет в Новом
  16. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.