quoniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir ejus.
Auferat fornicationes suas a facie sua,
et adulteria sua de medio uberum suorum ;
et statuam eam secundum diem nativitatis suæ,
et ponam eam quasi solitudinem,
et statuam eam velut terram inviam,
et interficiam eam siti.
quoniam filii fornicationum sunt.
confusa est quæ concepit eos ;
quia dixit : Vadam post amatores meos,
qui dant panes mihi, et aquas meas,
lanam meam, et linum meum,
oleum meum, et potum meum.
et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
et quæret eos, et non inveniet :
et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
et argentum multiplicavi ei, et aurum,
quæ fecerunt Baal.
et vinum meum in tempore suo.
Et liberabo lanam meam et linum meum,
quæ operiebant ignominiam ejus.
et vir non eruet eam de manu mea ;
solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,
et omnia festa tempora ejus.
de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt,
quas dederunt mihi amatores mei ;
et ponam eam in saltum,
et comedet eam bestia agri.
quibus accendebat incensum,
et ornabatur inaure sua, et monili suo.
Et ibat post amatores suos,
et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
et ducam eam in solitudinem,
et loquar ad cor ejus.
et vallem Achor, ad aperiendam spem ;
et canet ibi juxta dies juventutis suæ,
et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
vocabit me, Vir meus,
et non vocabit me ultra Baali.
et non recordabitur ultra nominis eorum.
et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ;
et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra,
et dormire eos faciam fiducialiter.
et sponsabo te mihi in justitia, et judicio,
et in misericordia, et in miserationibus.
et scies quia ego Dominus.
exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,
et illi exaudient terram.
et hæc exaudient Jezrahel.
et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
et ipse dicet : Deus meus es tu.