Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite, principes,
ungite clipeum.
“Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu”.
“Super specula, Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
biga equitum”.
Et respondit et dixit:
“Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram”.
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.
Ad me clamat ex Seir:
“Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte?”.
“Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite”.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim.
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii.