et affluam deliciis, et fruar bonis ;
et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?
ut animam meam transferrem ad sapientiam,
devitaremque stultitiam,
donec viderem quid esset utile filiis hominum,
quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
ædificavi mihi domos,
et plantavi vineas ;
et consevi ea cuncti generis arboribus ;
ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
multamque familiam habui :
armenta quoque, et magnos ovium greges,
ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;
et substantias regum ac provinciarum ;
feci mihi cantores et cantatrices,
et delicias filiorum hominum,
scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;
omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem :
sapientia quoque perseveravit mecum.
non negavi eis,
nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,
et oblectaret se in his quæ præparaveram ;
et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
et ad labores in quibus frustra sudaveram,
vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,
et nihil permanere sub sole.
erroresque, et stultitiam.
(Quid est, inquam, homo,
ut sequi possit regem, factorem suum ?)
quantum differt lux a tenebris.
stultus in tenebris ambulat :
et didici quod unus utriusque esset interitus.
Si unus et stulti et meus occasus erit,
quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ?
Locutusque cum mente mea,
animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
et futura tempora oblivione cuncta pariter operient :
moritur doctus similiter ut indoctus.
videntem mala universa esse sub sole,
et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
qua sub sole studiosissime laboravi,
habiturus hæredem post me,
et dominabitur in laboribus meis,
quibus desudavi et sollicitus fui :
et est quidquam tam vanum ?
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
et doctrina, et sollicitudine,
homini otioso quæsita dimittit ;
et hoc ergo vanitas et magnum malum.
et afflictione spiritus,
qua sub sole cruciatus est ?
nec per noctem mente requiescit.
Et hoc nonne vanitas est ?
et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ?
et hoc de manu Dei est.
dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ;
peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,
ut addat, et congreget,
et tradat ei qui placuit Deo ;
sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.