et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
tempus destruendi, et tempus ædificandi.
tempus plangendi, et tempus saltandi.
tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
tempus tacendi, et tempus loquendi.
tempus belli, et tempus pacis.
ut distendantur in ea.
et mundum tradidit disputationi eorum,
ut non inveniat homo opus
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
et facere bene in vita sua ;
et videt bonum de labore suo,
hoc donum Dei est.
non possumus eis quidquam addere, nec auferre,
quæ fecit Deus ut timeatur.
quæ futura sunt jam fuerunt,
et Deus instaurat quod abiit.
et in loco justitiæ iniquitatem :
Justum et impium judicabit Deus,
et tempus omnis rei tunc erit.
ut probaret eos Deus,
et ostenderet similes esse bestiis.
et æqua utriusque conditio.
Sicut moritur homo,
sic et illa moriuntur.
Similiter spirant omnia,
et nihil habet homo jumento amplius :
cuncta subjacent vanitati,
De terra facta sunt,
et in terram pariter revertuntur.
et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
quam lætari hominem in opere suo,
et hanc esse partem illius.
Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?