1 Spiritus meus attenuatus est,
dies mei exstincti,
et solum mihi superest sepulcrum.
2 Nonne irrisiones circumdant me,
et in amaritudinibus moratur oculus meus?
3 Pone pignus pro me iuxta te;
et quis umquam spondens percutiet manum meam?
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina;
propterea non exaltabuntur.
5 Praedam pollicetur sociis,
sed oculi filiorum eius deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi
et conspuendum in faciem.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
8 Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra impium excitabitur.
9 Et tenebit iustus viam suam,
et mundus manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt
et desideria cordis mei.
12 Noctem verterunt in diem;
et rursum post tenebras properat lux.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est;
et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es!;
Mater mea et soror mea! vermibus.
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea,
et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea;
simul in pulvere erit requies mihi?”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Liber Job, 17 глава. Новая Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Job 17 глава в переводах:
Job 17 глава, комментарии:
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2025. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.