1 Spiritus meus attenuabitur ;
dies mei breviabuntur :
et solum mihi superest sepulchrum.
2 Non peccavi,
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina :
propterea non exaltabuntur.
5 Prædam pollicetur sociis,
et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8 Stupebunt justi super hoc,
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt ;
cogitationes meæ dissipatæ sunt,
torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem,
et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi : Pater meus es ;
Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?
et patientiam meam quis considerat ?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea :
putasne saltem ibi erit requies mihi ?
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Job, 17 глава. Клементиновская Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Job 17 глава в переводах:
Job 17 глава, комментарии:
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.