1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
2 et locutus est :
3 Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
4 Dies ille vertatur in tenebras :
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.
7 Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.
8 Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.
10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
11 Quare non in vulva mortuus sum ?
egressus ex utero non statim perii ?
12 Quare exceptus genibus ?
cur lactatus uberibus ?
13 Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
14 cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines ;
15 aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento ;
16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
18 Et quondam vincti pariter sine molestia,
non audierunt vocem exactoris.
19 Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
20 Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
21 qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum ;
22 gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum ?
23 viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris ?
24 Antequam comedam, suspiro ;
et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
25 quia timor quem timebam evenit mihi,
et quod verebar accidit.
26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?
et venit super me indignatio.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Job, 3 глава. Клементиновская Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОДДЕРЖАТЬ СЛУЖЕНИЕ

Job 3 глава в переводах:
Job 3 глава, комментарии:
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2025. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.