1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.
3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi
4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
6 Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.
7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”.
8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.
9 Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”.
10 Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!
11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.
15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”.
17 Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”.
“Amen. Veni, Domine Iesu!”.
“Amen. Veni, Domine Iesu!”.
21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:
Ctrl + Enter
Apocalypsis Ioannis, 22 глава. Новая Вульгата.
Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.