ut non delinquam in lingua mea;
ponam ori meo custodiam,
donec consistit peccator adversum me”.
et dolor meus renovatus est.
et in meditatione mea exarsit ignis.
“Notum fac mihi, Domine, finem meum;
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quam brevis sit vita mea”.
et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te.
Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
Etenim vanitas est et concitatur;
thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
Spes mea apud te est.
opprobrium insipienti ne ponas me.
quoniam tu fecisti.
ab ictu manus tuae ego defeci.
et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius.
Etenim vanitas omnis homo.
et clamorem meum auribus percipe.
Ad lacrimas meas ne obsurdescas,
quoniam advena ego sum apud te,
peregrinus sicut omnes patres mei.
priusquam abeam et non sim amplius.