Библия » Новая Вульгата Новая Вульгата

ad Hebraeos 12 ad Hebraeos 12 глава

1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
“Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
6 quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit”.
7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13 et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
20 non enim portabant mandatum: “Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
21 et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “Exterritus sum et tremebundus”.
22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
23 et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum”.
27 Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
29 etenim Deus noster ignis consumens est.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Epistula ad Hebraeos, 12 глава. Новая Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

ad Hebraeos 12 глава в переводах:
ad Hebraeos 12 глава, комментарии:
  1. Новой Женевской Библии
  2. Толкование Мэтью Генри
  3. Комментарии МакДональда
  4. Толковая Библия Лопухина
  5. Комментарии Баркли
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Серия комментариев МакАртура
  8. Толкования Августина
  9. Толкование Иоанна Златоуста
  10. Толкование Феофилакта Болгарского
  11. Новый Библейский Комментарий
  12. Лингвистический. Роджерс
  13. Комментарии Давида Стерна
  14. Библия говорит сегодня
  15. Комментарии Скоуфилда


2007–2024. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.